- EBROLACUM vel EBOROLACUM
- EBROLACUM, vel EBOROLACUMSidon. EUROGILUM, in Ludovici Pii Imp. Vita, unum fuit ex quatuor praecipuis Ludovici huius palatiis villisque: Erant autem haec IV. maiors Palatia Regis Regnique Aquitaniae, Teoruadum, Cassinogilum, Iocundiacum et Eurogilum: quod castrum positum in Arvernis, ad Sicaulam fluv. Sioule; vulgo Ebreule appellatur, Hadr. Vales. Not. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.